Job 1:7
Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. + 1.7 Cui dixit Dominus, etc. Ibid. Non Dominus, etc., usque ad quod est ad afflictionem bonorum malitiæ suæ æstibus anhelare. Unde venis? GREC. Non quærit a bonis, quia non quærimus nisi quod nescimus, et Dei nescire est reprobare, ut et bonus vir nescire mentiri dicitur, non quod nesciat, sed quod contemnat. Dicere ergo unde venis? vias ejus est quasi incognitas reprobare. Circumivi terram. Per gyrum circumitus, laboris anxietas significatur. Laborans terram circumivit, qui in cœlo quietus non stetit: et non transvolat, sed perambulat, quia a spiritualis potentiæ volatu corruit, pressus nimis gravedine suæ malitiæ. De membris quoque ejus dicitur: In circumitu impii ambulant Psal. 11., id est, in exteriorum labore fatigantur. Diabolus non contra Job, sed in Job medio, contra Deum certat. Unde non prius Job a Deo petiit, sed illum Deus in conspectu ejus laudavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 5:25Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam.
Zechariah 1:10Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.
Zechariah 6:7Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quærebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambulate terram: et perambulaverunt terram.
1 Peter 5:8Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: + 5.8 Tanquam leo rugiens, etc. Sicut rugitus leonis impedit aures, ne alium sonum excipiant, sic diabolus fidelium mentes terrendo, et illicita suggerendo, a via veritatis, ne vocem Christi audiant, avertit.
Revelation 12:12Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. + 12.12 Descendit diabolus. De cœlo: vel de minoribus sanctis, in quibus jam non habet locum tentatio. Sciens quod modicum tempus habet. Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui. Et postquam vidit. Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. Et datæ sunt mulieri, etc. Quæ etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem.