Zechariah 1:13
Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD answered the angel that talked with me with good words and comfortable words.
In Context
Cross References
Isaiah 40:1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.
Jeremiah 30:10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: + 30.10 Serve meus. ID. Familiariter vocat, sicut Abraham, Isaac, Jacob vocantur servi Dei. Moyses quoque et alii prophetæ, et Paulus in principio Epistolarum hoc titulo gloriantur.
Amos 9:11In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,
Zechariah 1:9Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint hæc.
Zechariah 2:4et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
Zechariah 8:2Hæc dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam.