Zaccharias Propheta 14:19
Hoc erit peccatum Ægypti, et hoc peccatum omnium gentium quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 14
Cross References
Isaiah 66:23Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. + 66.23 Mensis ex mense. Mene Græce, Latine luna, unde neomenia, quasi nova luna. A mene mensis apud illos qui initium kalendarum, non secundum solis cursum et diversa spatia mensium, sed secundum lunæ circumitum et terminant et incipiunt, quod Hebræi faciunt. Per mensem ergo lunam: per lunam quæ modo crescit, et sicut aiunt physici et philosophi a sole, quod non habet, lumen recipit Ecclesia intelligitur, de qua, Permanebit cum sole et ante lunam Psal. 71.. Et alibi: Pulchra ut luna, electa ut sol Cant. 6., et hoc est, erit mensis ex mense.