Zechariah 2:13
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Be silent, O all flesh, before the LORD: for he is raised up out of his holy habitation.
In Context
12Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.
Cross References
Deuteronomy 18:22hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.
2 Chronicles 30:27Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo: et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli.
Psalms 46:10Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.] + 46.10 Principes populorum. CASS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judæis, gentes in filios Abrahæ succedunt, habentes promissionem, quia Judæi superbierunt. HIER., CASS. Vel dii fortes, Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. Elevati, miraculis et doctrina.
Isaiah 19:16In die illa erit Ægyptus quasi mulieres; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. + 19.16 Mulieres. Quas amat Ægyptus, quas solas vult Pharao vivere, necatis viris. Diabolus virtutes interficit, vitia conservat.
Isaiah 42:13Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur.] + 42.13 Vociferabitur. Unde: Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus Deut. 32.; et ego in gente stulta irritabo eos.