Zaccharias Propheta 5:3
Et dixit ad me: Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 5
Cross References
Leviticus 19:11Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. + 19.11 Non facietis furtum, etc. AUG., quæst. 86 in Levit. Hoc in Decalogo positum est, etc., usque ad et detestanda talem sequuntur errorem. Non mentiemini. Cognationem peccatorum ostendit. Multa putamus parva, quæ sunt maxima, ut mendacium, perjurium; quæ furto sunt conjuncta, et recte, quia hæc furto cooperantur.
Deuteronomy 11:28maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
Deuteronomy 28:15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. + 28.15 Quod si audire nolueris. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem.
Deuteronomy 29:19Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, + 29.19 Ebria sitientem, et Dominus, etc. Id est, ne quis plenus malitia et idololatria seducat eum qui sitit discere et scire veritatem, sicuti faciunt hæretici.
Proverbs 29:24Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat. + 29.24 Qui cum fure participat, odit animam suam. Non solum a peccato, sed etiam a consensu abstinere docet sapientia: ne audiat a districto judice: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Non enim fur solum, sed et ille reus tenetur, qui furti conscius, quærente possessore non indicat. Et ne metu personæ potentioris se excuset, addit: Qui timet Dominum, etc.