Proverbs 29:24
Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat. + 29.24 Qui cum fure participat, odit animam suam. Non solum a peccato, sed etiam a consensu abstinere docet sapientia: ne audiat a districto judice: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Non enim fur solum, sed et ille reus tenetur, qui furti conscius, quærente possessore non indicat. Et ne metu personæ potentioris se excuset, addit: Qui timet Dominum, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Whoso is partner with a thief hateth his own soul: he heareth cursing, and bewrayeth it not.
In Context
23Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
25Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
Cross References
Leviticus 5:1Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. + 5.1 Si peccaverit anima, etc. AUG. quæst. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: Anima quæ tetigerit aliquid immundum, etc. ISICH. Si peccaverit, etc. Non repetit quæ superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.
Psalms 50:18Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. 1
Proverbs 1:19Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.]
Proverbs 8:36Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.]
Proverbs 20:2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. + 20.2 Luxuriosa res. Sequitur.
Mark 11:17et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum.