Zechariah 5:4
Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 7:26nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. + 7.26 Anathema , id est, a sursum ponendo, vel suspendendo, sicut donaria in templis suspendebantur, et ab eis qui dabant alienabantur.
Joshua 9:20Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus:
Job 8:22Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.] + 8.22 Qui oderunt. Ibid. Justorum hostes in judicio confusio induet, quia tunc viso judice mala omnia ante oculos mentis versantur, et reatus deprimens eos undique vestit. Qui ad hoc ideo veniunt, quia sola hic transitoria dilexerunt, unde addit: Et tabernaculum, id est ædificatio æternæ felicitatis, quam supra se casuram multiplicant, ut se hic a necessatibus quasi ab æstu et imbre defendant: in qua mens habitat, quam bonus viator despicit.
Job 20:26Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. + 20.26 Omnes tenebræ absconditæ sunt. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quæ noceant in mente tacitus tenet. Devorabit eum, etc. Ignis gehennæ qui studio humano non succenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi. Affligetur relictus. Iniqui tabernaculum caro est, quia ipsam lætus inhabitat, cum qua ejus spiritus cruciabitur. Boni non in carne gaudium suum ponunt, sed in cœlo. Relictus a carne a qua abstrahitur, quam hic amavit, nec relinquere voluit: tunc propter tormenta relinquere volet, sed non poterit.
Habakkuk 2:9Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali !
James 5:2Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.