Zaccharias Propheta 6:5
Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quatuor venti cæli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc, domine mi?
Read all of Zaccharias Propheta 6
Cross References
1 Kings 19:11Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus. + 19.11 Et spiritus. ID. Spiritus ante Dominum evertit montes et petras conterit, etc., usque ad ad cognitionem veritatis incipere exire. Non in spiritu. Id est, non arbitreris, quod cum vento veniat Dominus, sed post spiritum commotionis, id est, turbinem et impetum venti transibit ignis, deinde sibilus auræ tenuis, post hoc transibit Dominus, ut loquatur tecum.
2 Chronicles 18:18At ille: Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.
Job 2:1Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, + 2.1 Factum est autem, etc. Unde venis? GREG. in Job l. 3. Hoc non ut prius, etc., usque ad qui minuere voluisti, profectui servisti.
Psalms 104:3Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. + 104.3 Laudamini in nomine, id est, gaudete Christiani dici a Christo. AUG. Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, In Domino laudabitur anima mea: quod ibi addit, audiant mansueti et lætentur: hic quoque quodammodo, lætetur cor, quasi dicat, 1
Psalms 148:8ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus; + 148.8 Quæ faciunt verbum ejus. Hoc ideo quia visum fuit quibusdam quod Deus superiora regeret, sed hæc inferiora despiceret, sed a casibus regerentur; sed et hæc agit Deus, et in his minimis laudatur, et alleluia cantatur. 1
Ezekiel 1:5et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.