Zaccharias Propheta 7:11
Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 7
Cross References
Exodus 10:3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
2 Chronicles 33:10Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
Nehemiah 9:26Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes.
Psalms 58:4Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes. + 58.4 Fortes. AUG. Etiam sunt, qui præsumunt de justitia sua, etc., usque ad sed sperantes in divitiis prævaluerunt in vanitate sua. 1
Isaiah 1:19Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis. + 1.19 Si volueritis et audieritis, etc. ID. Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio. ID. Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidæ animarum.
Isaiah 28:12Cui dixit: Hæc est requies mea, reficite lassum; et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire.