Zechariah 7:5
Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens:
6et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis?
Cross References
2 Kings 25:25Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha.
Isaiah 58:3Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. + 58.3 Quare jejunavimus. Obliti sunt veteris historiæ, quod Dominus non respexit ad munera Cain, eo quod non recte dividebat cum fratre suo, cui charitatem Deo invidebat. Ecce in die. Jejunium Deo acceptum est, non solum a cibis, sed ab omnibus rebus illicitis abstinere. Repetitis. Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam.
Jeremiah 25:11Et erit universa terra hæc in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis. + 25.11 Et servient. Sicut Jerusalem, etc., usque ad prophetico sermone describit.
Zechariah 1:12Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est.
Zechariah 7:6et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis?
Matthew 5:16Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. + 5.16 Sic luceat, etc. Et hæc omnia ita agite, ut non finem boni operis in laudibus hominum constituatis. Ut videant, etc. Opera requiro, ut videantur, et sic doctrina confirmetur: et hoc non ad gloriam vestram.