Zaccharias Propheta 7:6
et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when ye did eat, and when ye did drink, did not ye eat for yourselves, and drink for yourselves?
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 7
Cross References
Deuteronomy 12:7Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
1 Samuel 16:7Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. + 16.7 Ne respicias. Reprobatis majoribus filiis Isai minimus ad regnum eligitur, quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, Christus caput minoris populi, rex et sacerdos factus est.
Jeremiah 17:9Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud?
Hosea 9:4Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum: non intrabit in domum Domini.
1 Corinthians 11:20Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. + 11.20 Dominicam cœnam. Dominicam cœnam dicit acceptionem Eucharistiæ, quam non debent pransi sumere, vel mensis suis miscere, ut hi quos Apostolus arguit, sed jejuni, in honorem tanti sacramenti. Licet enim post cœnam discipulis suis dederit corpus et sanguinem suum, non tamen jam calumniandum est universæ Ecclesiæ, quod a jejunis semper sumitur. Nam Salvator quo vehementius commendaret mysterii hujus altitudinem, voluit hoc ultimum infigere cordibus et memoriæ eorum. Quo ordine autem post sumeretur, ab apostolis per quos ecclesias dispositurus erat, servavit docendum.
Colossians 3:17Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. + 3.17 Omne quodcunque. Quia præcepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari, et exaltari hortatur: ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Omnia. Non solum quæ facitis in verbo vel opere, sed omnia, etiam cogitationes, et si qua sunt alia. Vel quidquid facitis, facite omne, id est perfectum, Deo attribuendo, et hoc est, facientes in nomine. Gratias agentes. Tunc vere agimus gratias Deo per Christum, si modum præceptorum ejus custodiamus.