Zaccharias Propheta 8:12
sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum,
Read all of Zaccharias Propheta 8
Cross References
Genesis 27:28Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini. + 27.28 Det tibi Deus de rore cœli, etc. Ros desuper et subtiliter cadit, et toties de rore cœli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimæ de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera per corpus agimus, de terræ pinguedine ditamur. Abundantiam frumenti, etc. ISID. Hæc est multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui.
Deuteronomy 28:4Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum. + 28.4 Fructus ventris. Diversos ordines notat subditorum. Alii enim doctoribus corporalia præbent adjumenta; alii laborare possunt quod sibi fuerit præceptum; alii simplicitate contenti per innocentiam vitæ student Deo placere: unusquisque proprium donum habet ex Deo.
Deuteronomy 33:13Joseph quoque ait: [De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente. + 33.13 Joseph quoque ait. Joseph auctus interpretatur. Hic est Christus, qui a Judæis fratribus suis abjectus, in Ægypto hujus sæculi princeps factus est, et genus humanum a famis inopia evangelici frumenti dispensatione liberavit: qui est vere Salvator mundi. De benedictione Domini terra ejus. Ad litteram, fertilitatem significat, quam duæ tribus ex Joseph, id est Ephraim et Manasses, habuerunt in ubertate frugum, pomorum et pastu pecorum. Hæc est Basan, fertilissima regio, unde pinguedo interpretatur. Temperie cœli, et rore fructus, et fontium et fluminum abundantia, homine delectantur, quæ in abysso significantur. Benedixisti, Domine, terram tuam, Ecclesiam scilicet, quæ non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur. Unde: Benedictus Deus qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cœlestibus Christo Ephes. 1.. Cœli. Cœlum dicuntur propter unitatem fidei et doctrinæ apostoli et evangelistæ, de quibus alibi pluraliter dicitur: Cœli enarrant gloriam, etc. Psal. 18. In ipsis enim vita et contemplatione fulgentibus tanquam in cœlo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, et coruscans miraculis. Rore. Cœlesti prædicatione, quæ miræ subtilitatis et gratiæ, qua contra æstum tentationis corda rigantur, et ut semper vireant virtutibus; unde: Det tibi Deus de rore cœli, etc. Gen. 27. Abysso, ut scilicet pinguior fiat, de fonte ascendente irrorata quasi paradisus Dei. Unde: Fons ascendebat de terra irrigans superficiem terræ Gen. 2.. A mari abundavit sensus ejus, et cogitatus illius de abysso magna. Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris. Unde subdit: De pomis collium, etc.
1 Kings 17:1Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. + 17.1 Et dixit. RAB. Elias interpretatur Deus meus Dominus, vel Deus meus, sive Deus fortis, et significat Christum. Thesbites captivans seu convertens interpretatur: et de Domino est scriptum: Converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut Melchisedech, ita Eliæ origo taceatur, cum subito ejus nomen introducitur, et hoc in Salvatoris præfiguratione. In cujus conspectu. ID. In conspectu Domini stat justus modo, stabit et in futuro, modo, ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat, in futuro, ut veraciter vitæ coronam accipiat.
Psalms 67:7Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. + 67.7 Deus qui inhabitare. HIER. In Hebræo habetur: Dominus autem inhabitare facit monachos in domo, in quibus non cohabitat peccatum. Unius moris. AUG. Unanimes, unum sentientes, etc., usque ad non meritis, unde subdit: Qui educit vinctos. Educit vinctos. CAS. De inferno ligato diabolo. Qui exasperant. Blasphemos in Deum. Vel persequendo in sepulcris in carnalibus fetidis sepulti, ut nec velint nec possint ambulare. Exasperant. AUG. Resistendo justitiæ, cum omnino sint mortui in operibus mortuis; vincti vero volunt ambulare, nec possunt; hi solvuntur per gratiam, illi resuscitantur. 1
Proverbs 3:9Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: + 3.9 Honora Dominum de tua substantia. Ut scilicet homines, qui ejus palma sunt, qui ad ejus imaginem facti sunt recreentur. Et de primitiis omnium. Non solum de substantia pecuniæ, etc., usque ad non sibi, sed ei tribuit.