The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 33 › Deuteronomy 33:13

Deuteronomy 33:13

Joseph quoque ait: [De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente. + 33.13 Joseph quoque ait. Joseph auctus interpretatur. Hic est Christus, qui a Judæis fratribus suis abjectus, in Ægypto hujus sæculi princeps factus est, et genus humanum a famis inopia evangelici frumenti dispensatione liberavit: qui est vere Salvator mundi. De benedictione Domini terra ejus. Ad litteram, fertilitatem significat, quam duæ tribus ex Joseph, id est Ephraim et Manasses, habuerunt in ubertate frugum, pomorum et pastu pecorum. Hæc est Basan, fertilissima regio, unde pinguedo interpretatur. Temperie cœli, et rore fructus, et fontium et fluminum abundantia, homine delectantur, quæ in abysso significantur. Benedixisti, Domine, terram tuam, Ecclesiam scilicet, quæ non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur. Unde: Benedictus Deus qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cœlestibus Christo Ephes. 1.. Cœli. Cœlum dicuntur propter unitatem fidei et doctrinæ apostoli et evangelistæ, de quibus alibi pluraliter dicitur: Cœli enarrant gloriam, etc. Psal. 18. In ipsis enim vita et contemplatione fulgentibus tanquam in cœlo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, et coruscans miraculis. Rore. Cœlesti prædicatione, quæ miræ subtilitatis et gratiæ, qua contra æstum tentationis corda rigantur, et ut semper vireant virtutibus; unde: Det tibi Deus de rore cœli, etc. Gen. 27. Abysso, ut scilicet pinguior fiat, de fonte ascendente irrorata quasi paradisus Dei. Unde: Fons ascendebat de terra irrigans superficiem terræ Gen. 2.. A mari abundavit sensus ejus, et cogitatus illius de abysso magna. Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris. Unde subdit: De pomis collium, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And of Joseph he said, Blessed of the LORD be his land, for the precious things of heaven, for the dew, and for the deep that coucheth beneath,

In Context

12Et Benjamin ait: [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.] + 33.12 Et Benjamin. Videtur historiæ alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit: Quasi in thalamo tota die, etc. Amantissimus. Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17.. Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: Sede a dextris meis Psal. 109.. Aliter: Benjamin, de filio doloris filius dextræ dictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini præcursor prophetali oraculo prædictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiæ mysteria prædicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter prædicavit. De cujus anima dicitur: Quasi thalamo tota die morabitur. Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per prædicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde: Adducentur regi virgines post eam Psal. 43.. Ipse quoque ait: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. In thalamo morabitur, significat quod in utero Virginis cœlesti sponso juncta est Ecclesia, quæ in fortitudine potentiæ Christi et in operibus fiducialiter requiescit. Et inter humeros illius requiscet. Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait: Quis nos separabit a charitate Christi? Rom. 8.

14De pomis fructuum solis ac lunæ, + 33.14 Solis. Christi, qui est sol justitiæ, qui ait: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum Matth. 13., quia similes ei erimus. Ac lunæ. Ecclesiæ, quæ accipit hos fructus a sole, id est a Christo: semper igitur solem plena devotione respiciat, ne aliquando aversa lumen perdat.

Read all of Deuteronomy 33

Cross References

Genesis 48:5Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. + 48.5 Duo igitur filii qui nati, etc. HIERON., Quæst in Gen. Patet quod septuaginta animæ ingressæ sunt in Ægyptum, etc., usque ad sed in tribus Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur.

Genesis 48:15Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem:

Deuteronomy 32:2Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. + 32.2 Concrescat. Doctrinam legis pluviæ et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Hæc enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiæ: Quomodo descendit imber, et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, irrigat faciem ejus, et germinare eam facit Isa. 55..

Psalms 110:3Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. + 110.3 Confessio et magnificentia opus ejus. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quæ juste datur. 1

Proverbs 19:12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.

Hosea 14:5Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 33:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 33:12Deuteronomy 33Deuteronomy 33:14 →