Genesis 27:28
Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini. + 27.28 Det tibi Deus de rore cœli, etc. Ros desuper et subtiliter cadit, et toties de rore cœli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimæ de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera per corpus agimus, de terræ pinguedine ditamur. Abundantiam frumenti, etc. ISID. Hæc est multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 27:39motus Isaac, dixit ad eum: [In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,
Genesis 49:20Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.
Numbers 18:12Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. + 18.12 Omnem medullam, etc. ORIG. Ostendimus mandatum de primitiis frugum, etc., usque ad unde per angelum videtur quasi primitiæ Deo oblatus. Christus est primitiæ primitiarum. Cornelius primitiæ gentium. Alii primitiæ Ecclesiarum, sicut quidam primitiæ Asiæ, alii Achaiæ. ORIG. Aderit unusquisque angelorum, etc., usque ad quæ non angeli vel principis, sed Dei portio est. ID. Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, etc., usque ad ut quærant quæ sursum sunt, non quæ super terram. ID. Offerunt angeli primitias, etc., usque ad alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus. ID. Agri angelorum corda nostra sunt, quisque eorum ex agro quem colit offert primitias Domino. ID. Sicut Christus Rex regum, etc., usque ad sufficeret nobis hæc gratia.
Deuteronomy 8:7Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi:
Deuteronomy 32:2Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. + 32.2 Concrescat. Doctrinam legis pluviæ et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Hæc enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiæ: Quomodo descendit imber, et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, irrigat faciem ejus, et germinare eam facit Isa. 55..
Deuteronomy 33:28Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore. + 33.28 Oculus Jacob. Qui hic vitiis supplantandis desudabat, ibi se levissimo mentis intuitu gloriam Christi, qui propter nos terram veræ carnis accepit, indesinenter contemplabitur: ut cujus hic corpore et sanguine per sacramentum frumenti et vini pascebatur, ibi divinitatis ejus perpetua visione saginetur, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua Psal. 16.. Et alibi: Manifestabo ei meipsum Joan. 14.. Tunc Jacob in perfectum Isræl conversus, facie ad faciem Deum videbit, tam larga, tam subtili, tam delectabili Dei cognitione, quasi levissimo rore repletus, ut prædicatorum scientia qua in præsenti instruimur caligare videatur; unde: Sive scientia destruetur I Cor. 13.. Et alibi: Tenebrosa aqua in nubibus æris, præ fulgorem in conspectu ejus Psal. 17., ad quam cum perventum fuerit, omnis hæc doctrina cessabit, et erunt omnes docibiles Dei Joan. 6.; unde merito adjungit: Beatus es, Isræl, etc Cælique caligabunt, quasi tam abundanter terræ fecundandæ ros infundetur, ut hominum tenebrescat obtuitus. In quo significatur, quia Judæi cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt, et Christum cognoscere non potuerunt; unde: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, etc.