Zechariah 8:22
Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 68:30Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me. + 68.30 Ego sum pauper, etc. CAS. Hic dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit, dicens: Quis finis passionis? Dolens. AUG. Hoc secundum caput, pro omnibus dolet: unde: Dolores nostros ipse portavit Isa. 53., quod nullus alius. Ideo dicit: 1
Isaiah 55:5Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te. + 55.5 Dominum Deum tuum. ID. Quando Pater dicitur, Pater Christi secundum divinitatem dicitur Pater gloriæ: secundum humanitatem, Pater Domini nostri Jesu Christi.
Isaiah 66:23Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. + 66.23 Mensis ex mense. Mene Græce, Latine luna, unde neomenia, quasi nova luna. A mene mensis apud illos qui initium kalendarum, non secundum solis cursum et diversa spatia mensium, sed secundum lunæ circumitum et terminant et incipiunt, quod Hebræi faciunt. Per mensem ergo lunam: per lunam quæ modo crescit, et sicut aiunt physici et philosophi a sole, quod non habet, lumen recipit Ecclesia intelligitur, de qua, Permanebit cum sole et ante lunam Psal. 71.. Et alibi: Pulchra ut luna, electa ut sol Cant. 6., et hoc est, erit mensis ex mense.
Micah 4:2et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Haggai 2:7Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.
Zechariah 14:16Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum.