Zechariah 8:7
Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 1:9et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea: etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Psalms 107:2[Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea. + 107.2 Paratum. CASS. Sextus psalmus de duabus naturis in Christo. Paratum cor meum. Primo Christus gratias agit, quia suscipiens passionem surrexit in gloriam. Secundo, quæ salus sit facta omni terræ, ibi, Ut liberentur. 1
Psalms 147:2Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te. + 147.2 Confortavit seras portarum tuarum. AUG. Nota clausam esse janam januam admissis prudentibus, et exclusis fatuis virginibus, ut nemo jam exeat vel intret. Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis januis: clausa enim janua Jerusalem secure laudat, quia nemo exiit unde doleat; nemo intrat quem timeat, unde sint scandala. scandala. 1
Isaiah 11:12Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ. + 11.12 Signum. Crucis, in qua est victoria, ut sciant omnes in quo diabolus sit victus. A quatuor plagis. ID. Hoc in Pentecosten videtur impletum, etc., usque ad ut totius mundi vocatio demonstretur.
Isaiah 43:5Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. + 43.5 Ab Oriente. Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ab omnibus scilicet mundi partibus.
Isaiah 59:19Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit; + 59.19 Et timebunt qui. Præmonstrata vindicta Dei in Judæos per Romanos, describit fidem gentium, de quatuor partibus mundi venientium, audita prædicatione apostolorum Quasi fluvius. Quia citissime mundum sua prædicatione et fide implevit. Quem Spiritus Domini. ID.. Ad redimendum genus humanum Spiritus sanctus scilicet. Unde: Qui conceptus est de Spiritu sancto. Et, Requiescit supereum Spiritus Domini Isa. 11., etc.