Zechariah 9:8
Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes: et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 32:1Jacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam angeli Dei.
Exodus 3:9Clamor ergo filiorum Israël venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.
2 Kings 19:34Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.] + 19.34 Et propter David servum. RAB. Propter futurorum spem, præsentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, imo et patris eorum David memoria: in quo monentur et suæ negligentiæ et illius fidei et justitiæ, quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.
2 Kings 24:1In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum. + 24.1 RAB. Cum semel quis quilibet se manciparit vitio, etc., usque ad et adjutorium a Deo imploret. RAB. Hunc refert Josephus a Nabuchodonosor interfectum, et ante muros Jerusalem projectum et insepultum, de quo prædictum fuerat: Sepultura asini sepelietur Jer. 22.. Regnavitque Joachim, etc. ID. Nomen Joachim aliter scribitur in designatione patris, qui et Eliacim: aliter cum filius significatur, qui et Jechonias, nam cum patrem signat per k et m scribitur: cum vero filium per ch et n scribitur.
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Psalms 125:1Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. + 125.1 Canticum graduum Salomonis. CASS. Octavus gradus, etc., usque ad et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judæorum et gentium construxit. AUG. Hic additur Salomonis, quia is ædificavit templum, in figura pacifici Christi, qui ædificavit Ecclesiam de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ait, Nisi Dominus ædificaverit. In hoc spes ponenda, sed in nullo hominum: quia et ille Salomon cecidit qui templum ædificavit. CASS. Primo, monet quomodo ascendentes se habere debeant, scilicet discant quod ædificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo, dicit quæ sit hæreditas, et quomodo collecta, ibi, Ecce hæreditas. Nisi Dominus. ID. Quasi diceret: jam venit Jesus, de captivitate reduxit: jam civitas ædificatur Jerusalem; sed discant ascendentes, quod ædificatio et custodia non nisi a Deo, et exaltatio non nisi post humiliationem in futuro; etsi enim læti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est præsumendum alicui. Domum. AUG. Ad hanc ascendit omnis, qui proficit: cadit ab hac omnis, qui deficit; amando Deum ascendis, amando sæculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. Laboraverunt. ID. Omnes in hac ædificatione laborant, qui in Ecclesia prædicant verbum Dei. Civitatem. CASS. De domo ad civitatem transit, ut nec in singulis, nec in minuta collectione fit præsumptio. Et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quæ de diversis inducitur, sint diversa: una tamen est Ecclesia, quam utraque significat. 1