Sofonias Propheta 3:4
Prophetæ ejus vesani, viri infideles; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Sofonias Propheta 3
Cross References
1 Samuel 2:22Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi:
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.
Jeremiah 6:13a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
Jeremiah 14:13Et dixi: [A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.] + 14.13 Prophetæ dicunt eis, etc. Audiant hæc magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suæ avaritiæ; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit.
Jeremiah 23:10Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. + 23.10 Luxit terra. Quidquid de terra Judæa juxta litteram intelligis, ad congregationem credentium referre poteris. Propter adulteria enim, et mendacia, et perjuria, virtutum et gratiarum sterilitas consequitur.
Jeremiah 23:25Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi. + 23.25 Audivi quæ dixerunt. HIER. Sunt multa genera prophetandi, etc., usque ad et corda indomabilia tyrannorum propria conscientia Domini majestatem sentirent.