Sofonias Propheta 3:6
Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Sofonias Propheta 3
Cross References
Joshua 23:4et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes:
Isaiah 15:1Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit. + 15.1 Onus Moab. Hæc est visio Isaiæ habita de onere, id est, de destructione Moab. Moab, filius Loth, cujus progenies et provincia Moab vocata est: in ipsa est Ar, quæ nunc Ariopolis metropolis. Onus Moab. HIER. Est circumcisio carnalis et spiritualis, etc., usque ad Loth quoque, Sodoma per eunte, venit in Segor, et ortus est sol. Ar, id est adversarius, etc., usque ad post a Chaldæis vastati sunt.
Isaiah 37:11Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari?
Isaiah 37:36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
Jeremiah 25:18Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista: + 25.18 Jerusalem et civitatibus Juda, etc., Quasi dicat: Putabam quod solis gentibus propinarem, et ideo huic ministerio me lætus obtuleram, sed inter cæteras gentes, imo ante cæteras, propinavi Jerusalem et civitatibus Juda, etc.
Zephaniah 2:5Væ qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.