Sofonias Propheta 3:8
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum: quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Sofonias Propheta 3
Cross References
Deuteronomy 32:21Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
Psalms 62:5Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. + 62.5 Sic benedicam. Ibid. Ut dedisti per misericordiam laudare te, sic benedicam, ut misericordiæ tribuam vitam, in qua laudo. In nomine tuo levabo manus meas. Ibid. Levat manus qui, bonis operibus insistens, tensis manibus in figura crucis, Deum adorat; unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione, sine ira et disceptatione. 1
Psalms 123:2nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos, + 123.2 Montes in circuitu, id est, angeli, prophetæ, apostoli sunt murus ejus: unde Isaias: Et erit in ea murus, et antemurale Isa. 26.; sed ne in montibus remaneas, addit, et Dominus in circuitu. Ne ergo sit spes in montibus, sed in vertice montium: unde Isaias: Erit in novissimis diebus mons in vertice Isa. 21., etc. Qui confidunt. CASS. Primo asserit, etc., usque ad quia et multi sunt, et unum sunt. Mons Sion. HIER. Christus, in quo fundata est Ecclesia: Mons ille ad litteram, in fine sæculi commovebitur. 1
Proverbs 20:22Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.