Ii Paralipomenon 9:6
Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiæ tuæ mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
5Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
7Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
Read all of Ii Paralipomenon 9
Cross References
1 Kings 4:34Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus.
2 Chronicles 9:5Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
Song of Solomon 5:9Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?
John 20:25Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
1 John 3:2Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.