Iohannem 20:25
Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
24Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
Cross References
Job 9:16Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.
Psalms 78:32In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
Psalms 106:21Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in Ægypto,
Matthew 27:42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
Luke 24:25Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ!
John 1:41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).