Petri Ii 2:21
Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 125:5Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël!
Proverbs 16:31Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
Ezekiel 18:24Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.
Matthew 21:32Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
John 9:41Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.