Exodus 20:10
Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
9Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Cross References
Exodus 16:27Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
Exodus 23:12Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
Exodus 34:21Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.
Deuteronomy 5:14Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
Deuteronomy 24:14Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: