Jeremiæ 23:24
Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
23Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe?
Cross References
1 Kings 8:27Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?
2 Chronicles 6:18Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi?
Job 24:13Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
Psalms 90:8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Psalms 139:8Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.