Job 10:3
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.
4Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?
Cross References
Job 9:22Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.
Job 14:15Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
Job 21:16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
Job 34:5Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
Job 36:7Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Job 40:2Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.