Iohannem 19:13
Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester.
Cross References
Psalms 82:5Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.
Proverbs 29:25Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
Isaiah 51:12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet?
Amos 4:7Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.
Luke 12:5Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.
John 19:8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.