Iudicum 5:12
Surge, surge Debbora; surge, surge, et loquere canticum:/ surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm./
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Salvatæ sunt reliquiæ populi: Dominus in fortibus dimicavit./
Cross References
Psalms 57:8Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam.
Psalms 68:18Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium; Dominus in eis in Sina, in sancto.
Psalms 108:2Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.
Isaiah 33:1Væ qui prædaris! nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
Isaiah 51:9Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
Isaiah 52:1Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.