Lucam 7:41
Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
40Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
42Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
Cross References
Isaiah 50:1Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Matthew 6:12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Matthew 18:28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.
Luke 11:4Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
Luke 13:4Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem?
Romans 3:23omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.