Psalmorum 105:25
Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
He turned their heart to hate his people, to deal subtilly with his servants.
In Context
24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
26Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum.
Cross References
Genesis 15:13Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
Exodus 1:10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
Exodus 1:16præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
Exodus 4:21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.
Exodus 10:1Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo:
Ecclesiastes 3:8Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.