Psalmorum 123:2
Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
1Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.
3Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
Cross References
Genesis 32:26Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
Joshua 9:23itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in domum Dei mei.
Joshua 10:6Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis.
2 Chronicles 20:12Deus noster, ergo non judicabis eos? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
Psalms 40:1In finem. Psalmus ipsi David.
Psalms 119:123Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.