Psalmorum 127:2
Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
3ecce hæreditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
Cross References
Genesis 3:17Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
Psalms 39:5Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
Proverbs 10:22Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
Proverbs 31:18Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
Ecclesiastes 2:1Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas.