Apocalypsis 16:15
Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon.
Cross References
Exodus 32:25Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),
Ezekiel 16:37ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
Habakkuk 2:15Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus!
Matthew 25:13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
Mark 13:33Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
Luke 12:37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.