Romanos 9:4
qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:2Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
Genesis 17:10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum:
Exodus 4:22Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.
Exodus 19:3Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël:
Exodus 34:27Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.
Numbers 7:89Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.