Titum 1:7
Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
Cross References
Leviticus 10:9Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras:
Proverbs 15:18Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.
Proverbs 31:4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;
Isaiah 28:7Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
Ezekiel 44:21Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.
Luke 12:42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?