The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 23 › Isaiah 23:12

Isaiah 23:12

et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. + 23.12 Filia Sidonis. ID. In terra Chanaan sunt Tyrus et Sidon; unde: Mulier Chananæa exivit de finibus Tyri et Sidonis occurrens Salvatori Matth. 15.. Transfreta. Sæpe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud, a militia ad negotiationem: a causis ad arma mutant industriam, ut mutent infelicitatem. Sed, Deo dispensante, omnia eveniunt contraria, ut per miserias coacti non in se, sed in Domino creatore confidant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, Thou shalt no more rejoice, O thou oppressed virgin, daughter of Zidon: arise, pass over to Chittim; there also shalt thou have no rest.

In Context

11Manum suam extendit super mare; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus; + 23.11 Conturbavit regna. Scilicet Ægyptiorum et Moabitarum, et aliarum in circuitu. Tyro enim capta et subversa, alia regna conturbata sunt timore. Regnum quoque Ægypti pro subversa Tyro datum est Nabuchodonosor.

13Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. + 23.13 Talis populus non fuit. Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldæi et Assyrii; postea populus Græcorum et Romanorum fortior fuit. Suffoderunt. Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio, non solum murum, sed et domos subvertit; et quæ erat negotiatio civitatum, facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum.

Read all of Isaiah 23

Cross References

Genesis 10:4Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

Genesis 49:13Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. + 49.13 Zabulon in littore, etc. Ut credentibus refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos sæculi solidata exspectat naufragium Judæorum et procellas hæreticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinæ, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi sæpe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. 9: Terra Zabulon, et terra Nephthali, via maris trans Jordanem, etc. Sidon, venatio: et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. 16: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte.

Deuteronomy 28:64Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.

Isaiah 23:1Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. + 23.1 Onus Tyri. Tyrus nobilissima civitas Chananæorum, etc., usque ad hanc miseriam prædicit Isaias: Onus Tyri, etc. Ululate. In Græco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Naves maris. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et lætitiæ vertetur in lacrymas.

Isaiah 37:22hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: [Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem. + 37.22 Filia Jerusalem. Quæ prius non responderat, jam certa de ultione, secura de pœna.

Isaiah 47:5Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum. + 47.5 Sede. Sermo ad Babylonem refertur, et quasi quondam reginam, modo ancillam alloquitur. Sede humilis et vilis. Tace ut tristis considerans miseriam tuam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 23:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 23:11Isaiah 23Isaiah 23:13 →