I Paralipomenon 10:12
consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. + 10.12 Quercum quærat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus, etc. Ut ad requiem perveniant. Post sex enim hujus sæculi ætates quibus in carne laboramus, sequitur septima quietis animarum. Mystice, de cæcitate Judæorum sabbatum carnaliter observantium, contribules sui, id est fideles continue dolent, et quasi septem diebus jejunant. Percepto autem mysterio octavæ diei resurrectionis, utrique perpetua festivitate gaudebunt. Moraliter autem viri sancti detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulturæ oblivionis tradunt. Septem dies jejunant, id est omne tempus hujus vitæ, quod septenario dierum numero volvitur, in continentia ducunt, et abstinent ab omni malo ne similiter moriantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 10
Cross References
Genesis 50:10Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. + 50.10 Veneruntque ad aream Atad, etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Prætergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncæ. Unde quæri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Isræl circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiæ causa factum est hoc. In loco enim quæ area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Isræl murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur.
1 Samuel 11:9Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui lætati sunt.
2 Samuel 21:12Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathæ filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboë: