The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 50 › Genesis 50:10

Genesis 50:10

Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. + 50.10 Veneruntque ad aream Atad, etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Prætergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncæ. Unde quæri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Isræl circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiæ causa factum est hoc. In loco enim quæ area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Isræl murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they came to the threshingfloor of Atad, which is beyond Jordan, and there they mourned with a great and very sore lamentation: and he made a mourning for his father seven days.

In Context

9Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica.

11Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.

Read all of Genesis 50

Cross References

Genesis 50:11Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.

Deuteronomy 1:1Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum: + 1.1 Præfatio Hebraice ELLEH HADDEBARIM id est, HÆC SUNT VERBA Fasciculus myrrhæ delectus mihi. Myrrha, arbor aromatica, quinque cubitis tantum in altum excrescit, cujus cortex et radix et folia et omnia amara sunt. Myrrha amara est et cadaveribus apponitur, ut arceat putredinem vermium. Hæc est lex vetus in quinque libris comprehensa; amara, id est, nemini parcens, unde et Marath designata est; apposita cadaveribus, id est inventa pro peccatoribus, ut corruptionem criminum ab eis arceret. Hujus fasciculus est Deuteronomius, id est ramusculorum plurium in unum collectio. Terminata enim lege in quatuor voluminibus, iste quintus additus est, diffuse dicta in unum breviter colligens, quædam etiam prætermissa supplens. Additus autem est illis ut numero legali satisfaceret. Quinarius enim numerus est legis, quaternarius Evangelii. Unde et refectio quinque millium hominum in Evangelio ad patres Veteris Testamenti spectat: refectio quatuor millium ad patres novi; illis enim promissa sunt et data terrena, quæ quinque sensibus subsunt: illis quadrata, id est, soliditas terræ viventium. Deservit etiam liber iste Evangelio in nomine, in explanationis serie, in sui dignitate. Dicitur enim Hebraice Elleh Haddebarim, id est, hæc verba, Græce, quod est Latine secunda lex: Non ut quidam dixerunt, altera post prædictam, unde in prædictis dicebatur: Locutus est Dominus; hic autem, Locutus est Moyses; sed secunda, id est secundo iterata, hoc nomine Evangelium præfigurans, quod successit legi, cui nullum succedet. Cum etiam multa breviter colligit et supplet quædam, formam Evangelii præfigurat: hoc est enim abbreviatum verbum quod fecit Dominus super terram, et supplet imperfecta legis; unde: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5.. Cum autem dicitur hoc opus adeo dignum, quod manibus regis gestari jubeatur, dignitatem Evangelii aperit, quod ordinatum est in manu Mediatoris. Cum ergo sic serviat Evangelio, merito est fasciculus dilectus Christo, non tantum pro se, quantum quia ostendit rotam in medio rotæ. Intentio est recapitulare prædicta triplici fine, ut arctius memoriæ commendetur, ut utilitas prædictorum inculcetur. Quod enim utile est, sæpe dicere, nec pigrum esse debet, ut ait Apostolus Phil. 3., nec molestum audire, et ut duritia Judæorum condemnetur, qui toties dicta non intellexerunt. Modus agendi: Præmittit quasi prologum, quo ostendit quis scripserit, et quid, etc. Post memorat grave delictum pro quo perierunt in deserto, ut hoc timore excitet ad audiendum. Post separat civitates refugii. Post recapitulat dicta et facta bona et mala supplet. Post jubet hunc librum poni in arca, et septimo anno legi omni Isræli in scenophegia. Post subdit canticum: Audite, etc., in memoriam murmuris eorum et pœnæ, obedientiæ et præmii. Et post benedictiones tribuum. Ultimo de morte Moysi. Hæc sunt verba, etc. Præmittit legislator titulum quasi prologum, in quo ostendit nomen auctoris, et quid fecerit, et ubi, et quando. Sicut paulo post in glossa distinguetur, et terminatur ut quibusdam videtur, ibi: Quadragesimo, etc., vel inferius, ibi: Deus noster, etc. Sed ad eorum evidentiam quæ in prologo, et eorum quæ sequuntur, tangenda est aliquantulum veritas historiæ. Ab exitu filiorum Isræl de Ægypto usque quo pervenerunt ad campestria Moab supra Jordanem: fluxerunt quadraginta duo anni, in quibus diversis temporibus quadraginta duas mansiones fecerunt. Quando nubes levabatur, castra movebantur, et cum stabat, figebantur et manebant in eodem loco quousque iterum levabatur nubes. Prima mansio fuit in Ramesse, ultima in campestribus Moab. A Ramesse usque ad montem Sina, spatio quadraginta septem dierum duodecim mansiones fecerunt et hoc primo anno, et ibi fere totum annum steterunt. Ibi lex data est, ibi Genesis scriptus, Exodus, Numeri scripti sunt, et magna pars hujus. Inde pedem moventes anno secundo pervenerunt in Cadesbarne et in spatio illo fecerunt viginti mansiones; de Cadesbarne miserunt exploratores, qui revertentes nuntiaverunt terram bonam, sed robustos et gigantes homines invenerunt, et territi volentes redire in terram Ægypti, unde iratus Dominus. Abierunt retro et lustraverunt montem Seir per triginta octo annos, ibi mortui et prostrati sunt murmurantes. In quadragesimo anno pervenerunt ad Cadesbarne, unde retro abierunt per desertum, et in illo spatio novem mansiones iterum fecerunt. Undecim vero dies Moyses antequam veniret ad Cadesbarne, legem solo verbo recapitulavit, et de Cadesbarne usque ad campestria Moab, et illo spatio undecim dierum scripto voluit commendare. Ecce de primo anno duodecim, de secundo una et viginti, de reliquis novem, et ita quadraginta duæ mansiones. Hæc fuit causa hujus libri, ut scilicet quæ facta fuerant, breviter collecta, arctius tenerentur in memoria, facile enim retinentur quæ breviter dicuntur. RAB. in Deut. Hæc sunt verba, etc. Principium Deuteronomii titulus esse videtur totius operis, quia personam indicat auctoris, et quid fecerit, et locum, et tempus. Nomen quoque libri gratiam demonstrat Novi Testamenti. Deuteronomium namque secunda lex interpretatur, et Evangelium significat, quod Veteris Testamenti sacramenta spiritualiter explanat. Sicut liber Deuteronomii repetitio est quatuor librorum legis: illi enim proprias continent in se causas, iste replicat universa, habet et ipse propria sacramenta. ID. Hæc sunt verba. Hoc de se tanquam de alio, etc., usque ad ut nemo possit dubitare Moysen ista scripsisse. Locutus est. Moyses lex vetus est, quæ trans Jordanem, id est ante baptismum, Isræliticum docuit populum. In Jordane enim significatur baptismus in quo baptizatus est Christus: in solitudine campestri, id est in sterilitate carnalis populi, qui fructum virtutum non attulit. In solitudine, sterilitate plebis, cui dicitur: Relinquetur vobis domus vestra deserta Matth. XXXI; Luc. 13.. Contra mare. Quia generatio prava et perversa ablutionem peccatorum in sanguine Christi credere noluit. Inter Pharan. Pharan auctus; Thophel, insulsitas; Laban, dealbatio; Haseroth, atria. Auctus est enim populus numero hominum, doctrina legis et prophetarum; sed insulsus fuit, quia sal sapientiæ non habuit, dealbatus vero legis cæremoniis variisque munditiis, quas ex littera legis se habere credidit. Qui bene per atria significatur, tanquam per divinas Scripturas ad introitum fidei paratus, unde multi in adventu Christi facilius susceperunt, quem ante prædictum agnoverunt, unde Philippus: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth Joan. 1.. Quatuor hi montes, quatuor Evangelia significant, quibus Ecclesia circumdatur.

1 Samuel 31:13et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.

1 Chronicles 10:12consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. + 10.12 Quercum quærat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus, etc. Ut ad requiem perveniant. Post sex enim hujus sæculi ætates quibus in carne laboramus, sequitur septima quietis animarum. Mystice, de cæcitate Judæorum sabbatum carnaliter observantium, contribules sui, id est fideles continue dolent, et quasi septem diebus jejunant. Percepto autem mysterio octavæ diei resurrectionis, utrique perpetua festivitate gaudebunt. Moraliter autem viri sancti detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulturæ oblivionis tradunt. Septem dies jejunant, id est omne tempus hujus vitæ, quod septenario dierum numero volvitur, in continentia ducunt, et abstinent ab omni malo ne similiter moriantur.

Acts 8:2Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. + 8.2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, id est, Deum timentes, sive Christiani, qui postea sunt dispersi, sive Judæi timentes Deum etsi nondum Christiani.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 50:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 50:9Genesis 50Genesis 50:11 →