I Paralipomenon 11:16
Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And David was then in the hold, and the Philistines’ garrison was then at Bethlehem.
In Context
Read all of I Paralipomenon 11
Cross References
1 Samuel 13:4Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
1 Samuel 22:1Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. + 22.1 Quod cum. RAB. Significavit quod Redemptor noster, peracta passione et redemptione humani generis, de Isrælitica plebe in Judæa primum Ecclesiam collocavit, de qua et carnem sumpsit. Ubi fratres ejus, id est, apostoli et domus patris ejus, id est, qui crediderunt ex Judæis, venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustiis constituti, etc. Quibus scilicet, ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11..
1 Samuel 22:5Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret. + 22.5 Dixitque Gad. ID. De improviso Gad inducitur. Nulla enim fit mentio ejus in præcedentibus, sicut et Elias, ubi dicitur: Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad III Reg. 17.. Ex ore igitur Domini Gad propheta dixit ad David, ut non moraretur inter gentes in terra polluta, sed in terram Judæ redeat, ubi juxta voluntatem Domini persecutionem sustineat.
Psalms 142:1Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. [Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia. + 142.1 Psalmus David. Psalmus iste septimus pœnitentialum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccavimus, peccata diluamus. CAS. Sicut enim in hebdomada mundi hujus peccamus, ita hoc numero psalmorum remedium pœnitentiæ peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet. AUG. Sicut Absalom David, sic Judas Christum, falsi fratres corpus ejus; vel illiciti motus et operatio. Domine, exaudi, etc. CAS. Primo captat exordium; secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi, quia persecutus est; tertio ponitur deprecatio causis confirmata, ibi, velociter exaudi; quarto ponitur læta conclusio, ibi, spiritus tuus. Monet ad pœnitentiam, et orationem, ad orandum. In persona totius Christi dicit: O Domine, etc. In veritate tua. CAS. Non est hoc contra humilitatem, quæ petebat audiri: sed veritas et justitia Dei est, ne cum rogante disceptet, ne eum qui se damnat judicet; unde subditur: et non intres, non petivit justitiam judicii. AUG., CAS. In veritate tua, in tua justitia. Vel justitiam et veritatem dicit, quæ parcit pœnitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem veritatem et justitiam. Et est, in veritate tua, et tua justitia, id est secundum justitiam et veritatem quam pœnitentibus et se accusantibus indulges. 1