I Paralipomenon 11:3
Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. + 11.3 Majores. RAB. Prophetæ apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, unde: Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham Psal. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.
Read all of I Paralipomenon 11
Cross References
1 Samuel 11:15Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis.
1 Samuel 16:1Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.
1 Samuel 16:12Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum: ipse est enim.
1 Samuel 23:18Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.
2 Samuel 2:4Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. + 2.4 Veneruntque. ID. Quia superbis et contemptoribus gratiam Dei spernentibus, electi fama prædicationis et virtutum studio confitentur Christum regem esse in populo suo, cui data est omnis potestas in cœlo et in terra.
2 Kings 11:17Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum. + 11.17 Pepigit igitur Joiada fœdus inter Dominum, etc. In Paralipomenis, inter se: quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit fœdus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret.