I Samuelis 23:18
Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 18:1Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. + 18.1 Et factum est, etc., et dilexit, etc. RAB. in lib. Reg. Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judæis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te Matth. 19.. Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quæ habuerant, in Christi servitium contulerunt.
1 Samuel 20:12ait Jonathas ad David: Domine Deus Israël, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero,
1 Samuel 20:42Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum.
2 Samuel 9:1Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? + 9.1 Et dixit David, etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ecce David non est oblitus juramenti et fœderis quod cum Jonatha pepigit, etc., usque ad quia in admirationem populi veniunt qui nuper in mundo despecti in Ecclesia apparent gloriosi.