I Paralipomenon 16:10
Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Glory ye in his holy name: let the heart of them rejoice that seek the LORD.
In Context
9Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
11Quærite Dominum, et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper.
Read all of I Paralipomenon 16
Cross References
1 Chronicles 22:19Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini.
2 Chronicles 15:15omnes qui erant in Juda, cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum. + 15.15 Azarias autem, etc. Azarias propheta occurrens præcepit ut paululum a via gressum itineris sustinerent, et tunc cœpit ad eos dicere, quod illa victoria fuisset eis a Deo concessa, eo quod justos se sanctosque servassent, et omnia Dei voluntate fecissent. Quos in ejus mandatis permanentes, dixit super hostibus prævalere, et habituros divina virtute felicitatem et prosperitatem; relinquentes autem religionem, in contraria devenire, futurumque tempus in quo nullus inveniretur verax propheta in eo populo, neque sacerdos, ob quam rem et civitates subvertendas, et gentem in omni terra disseminandam, et vitam miserabilem et inopem habituros.
Psalms 34:2Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. + 34.2 Arma et scutum HIER. Armis hostes percutit, scuto nos protegit. Scutum alibi dicit: bonæ voluntatis; arma nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis. AUG. Vel, anima Christi, quæ hostes debellavit, quæ nihil agit nisi Deus pugnet de ea. Arma apprehende. Fac me habere arma, doctrinam, miracula. Scutum. Constantiam. Exsurge. Fac uti acceptis. 1
Proverbs 8:17Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. + 8.17 Ego diligentes, etc. Qui diligit me, diligetur a Patre: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum Joan. 14.. Mane quippe ad sapientiam vigilant, qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt.
Isaiah 45:25In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.] + 45.25 In Domino dicet. Omnes gentes etiam Barbaræ, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.
Jeremiah 9:23Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: