The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 8 › Proverbs 8:17

Proverbs 8:17

Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. + 8.17 Ego diligentes, etc. Qui diligit me, diligetur a Patre: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum Joan. 14.. Mane quippe ad sapientiam vigilant, qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I love them that love me; and those that seek me early shall find me.

In Context

16per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.

18Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. + 8.18 Mecum sunt divitiæ. Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia.

Read all of Proverbs 8

Cross References

1 Samuel 2:30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.

Proverbs 1:28tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: + 1.28 Mane consurgent et non invenient me, tempus judicii significat, quo alii in vitam, alii in opprobrium resurgent sempiternum. Invocabunt. Non leguntur Judæi in obsidione Dominum invocasse; etsi qui invocaverunt, quia vere non pœnituerunt, exauditi non sunt.

Isaiah 45:19Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. + 45.19 Non in abscondito, etc. ID. Olim in monte Sinai uni tantum populo dixit: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20.. Evangelium autem per apostolos omnibus gentibus prædicavit, unde: In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.. Non dixi. HIER. Primum quidem ad Judæos veni: et ut umbram legis relinquentes, veritatem sequerentur admonui. Annuntians recta. Ut creatura Creatorem adoret, ut relictis figuris sequatur veritatem Evangelii.

Matthew 6:33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. + 6.33 Quærite ergo. Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quærite regnum Dei, id est, præponite omnibus rebus cæteris. Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum: et ideo hæc omnia adjicientur, etiam non quærentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.

Mark 10:14Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. + 10.14 Talium enim est regnum Dei. Talium significanter dicit, non istorum. Quasi dicat: Mores regnant, non ætas. His promittitur regnum cœlorum qui similem habent simplicitatem et innocentiam, quibus congruit illud apostolis: Nolite effici parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote I Cor. 14..

John 14:21Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. + 14.21 Qui habet, etc. Non solum vos apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicunque habet in memoria et servat in vita. Vel, habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel, habet audiendo, servat faciendo. Et ego diligam eum. Ad hoc diligam, ut manifestem, quia et nunc diligit, sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus, ut mereamur quod post capiamus. Et manifestabo ei. Qui habet meum mandatum, ille me cognoscit, et hoc est ibi: Manifestabo ei meipsum. Sed præmittit causam mandati, quia diligit me, et qui me diligit, Pater meus diliget eum, et quia Pater, tunc ego diligam eum, et inde est manifestatio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 8:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 8:16Proverbs 8Proverbs 8:18 →