I Paralipomenon 16:36
Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum.] Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 16
Cross References
Deuteronomy 27:15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
1 Kings 8:56Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quæ locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Moysen servum suum.
Nehemiah 9:5Et dixerunt Levitæ Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum: et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude.
1 Corinthians 14:16Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. + 14.16 Amen. Nota quod hoc verbum amen, nec Græcum, nec Latinum est, sed Hebræum, et interpretatur verum. Cumque posset dici, verum, non tamen dixit, sed amen. Nec Græcus, nec Latinus interpres ausus est id facere, ne vilesceret nudatum, sed honorem haberet velamento secreti.
1 Peter 1:3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, + 1.3 Regeneravit. Bed. Cum nostris meritis generati essemus ad mortem, etc., usque ad ut per munditiam sitis cœli et sedes Dei.