I Paralipomenon 16:37
Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 16
Cross References
1 Chronicles 16:4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël:
2 Chronicles 8:14Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei. + 8.14 Secundum convenientiam cujusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret
Psalms 145:2[Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, + 145.2 Lauda, anima mea, Dominum. Sed quæritur, a quo, cui hoc consulitur? Si dicitur caro consulere animæ, non videtur hoc esse verum, cum a meliori et a digniori soleat inferiori dari consilium: caro autem inferior est anima. Anima enim, licet vituperata quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura præstat corpore, quam movet, regit, sensificat, capit: et ipsa infinita, vicina est substantiæ Dei. Sic aurum, vituperatum quia sordidum, præest plumbo in puritate laudato: sic et malus homo optimo equo. Non datur ergo consilium animæ a carne, quamvis domita valde et pacata: quæ tamen mortua est propter peccatum. Nec etiam caro mortalis immortali consulit animæ, quia semper infra animam est; sed superior pars animæ, scilicet mens, quæ cogitat sapientiam divinam, illi inhærens et in illam suspirans, videt quasdam sui partes perturbari motibus sæculi, cupiditate terrenorum ad exteriora rapi: unde ad interiora et superiora revocat eam. Se ergo secundum sensualitatem exhortans dicit: Lauda, anima mea, Dominum. Quid enim tibi placet in hoc sæculo? Divisa per tot sæcularium rerum amores, collige te ad auctorem: hic tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti, quasi hic prægravata non valens desistere, ut dignum est. Laudabo in vita. Hic in morte laudabo tenuiter, quia corpus aggravat animam, et terrena inhabitatio sensum deprimit multa cogitantem Sap. 9.; hic spes pascit, vita in futuro. In vita mea. CAS. Cum ei perfecte inhæsero, a quo separari, ut modo fit, mors est: sed spes consolatur, in qua quodammodo vivens laudat. Quandiu. Non quod aliquando non sit, quia in æternum erit, et ideo vere diu. 1