Ii Regum 10:15
Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum: + 10.15 Estne cor tuum, etc. Hinc est ergo perspicuum, quod etiam in tribubus erant quidam viri pietate præditi, propter quos etiam aliorum curam gerebat Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo
Cross References
Genesis 31:55Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. + 31.55 Laban vero de nocte, etc. Quia Laban et Jacob trans fluvium perrexerunt, significare potest duos populos per baptismum ad Ecclesiam venientes. Sed Jacob ultra progrediente, Laban reversus est, quia, filiis lucis in profectu virtutum post baptismum meantibus, reprobi de percepta dignitate post Satanam in apostasiam redeunt.
Genesis 47:10Et benedicto rege, egressus est foras.
2 Kings 9:21Et ait Joram: Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israël, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitæ.
1 Chronicles 2:55cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab. + 2.55 Habitantium. ID. Tradunt Hebræi Jabes fuisse doctorem legis peritissimum, in cujus conspectu sedebant filii Cinæi, qui et Jobab cognati Moysi. Scribæ igitur dicuntur canentes atque resonantes, quia assidue in legis Dei locutione versabantur: in tabernaculis quoque commoratos regum narrat historia. Jabes Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Jabes enim interpretatur exsiccans, Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. Cinæi, id est possessio vel possidentes, sunt omnes electi de quibus dicitur: Hæreditas mea Isræl, et quorum possessio Dominus est. Rechab interpretatur auriga vel ascendens. Hi autem venerunt de calore patris domus Rechab, quia a patre luminum gratia Spiritus inflammati, per quadrigam virtutum in cœlos ascendunt, de quibus dicitur: Quincunque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt Rom. 8..
1 Chronicles 12:18Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ.
Nehemiah 3:14Et portam sterquilinii ædificavit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethacharam: ipse ædificavit eam, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes.