1 Chronicles 29:21
Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 23:13Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. + 23.13 Duæ decimæ. Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si quæ de eo digna sunt intelligimus. Liba quoque. Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quæ in pane et vino perficitur Gen. 14.; inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum Matth. 26..
Numbers 15:7et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.
1 Kings 8:62Igitur rex, et omnis Israël cum eo, immolabant victimas coram Domino.
Ezra 6:17Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim, juxta numerum tribuum Israël. + 6.17 Et obtulerunt. Offerunt in dedicatione hostias, cum pro errantium conversione Deo gratias agunt, cum multi conspecta devotione eorum ad majora se virtutum opera accingunt, ne sint segniores eis in operando, quibus innocentiores fuerunt minus peccando. Multi etiam qui in fide præcesserunt, ferventiora novitiorum studia æmulantur. Hircos caprarum. Hirci in hac vita offeruntur pro peccato, cum electi Deo supplicant, ut liberentur a peccatis: offeruntur in futuro, cum gratias agunt qui liberati sunt, ideoque misericordias Domini in æternum cantabunt Psal. 88.; quia semper miseros se fuisse et dono ejus liberatos esse memorabunt. Pro peccato. Pro peccato etiam totius Isræl offerunt, quia oportet sic eos qui nobiscum sunt, bonis favere; sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius Ecclesiæ Dominum deprecemur. Unde in oratione Dominica nemo sibi specialiter aliquid petit, sed omnibus qui eumdem Patrem habent in cœlis. Item, ædificato templo, dedicatio sequitur, cum completa in fine sæculi summa electorum perveniet ad gratiam cœlestium præmiorum, in qua hostiæ offeruntur: de quibus eadem domus, id est Ecclesia, post captivitatem mortalis ærumnæ reædificata per gloriam immortalitatis dicit: Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis Psal. 115.. Et quia offeruntur non solum pro donis virtutum, sed et pro mundanis sordibus vitiorum: bene post vitulos, arietes et agnos hirci pro peccato totius Isræl offeruntur: gratia enim de qua virtutum beneficia confert, etiam scelera aufert. Nec in domo Dei habet Pelagius locum, qui se suosque persuadebat libertate arbitrii vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis.