The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 23 › Leviticus 23:13

Leviticus 23:13

Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. + 23.13 Duæ decimæ. Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si quæ de eo digna sunt intelligimus. Liba quoque. Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quæ in pane et vino perficitur Gen. 14.; inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum Matth. 26..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the meat offering thereof shall be two tenth deals of fine flour mingled with oil, an offering made by fire unto the LORD for a sweet savour: and the drink offering thereof shall be of wine, the fourth part of an hin.

In Context

12Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. + 23.12 Atque in eodem die. Resurrectionis, id est, elevationis manipuli, id est, quando resurrectionem celebramus, Dominici sacrificii oblivisci non debemus, ex quo oblatus est manipulus.

14Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. + 23.14 Panem. Oblatio præsentium donorum, quæ est Christi mysterium, reconciliavit nos Deo, et cibum præparavit novum. Polentam. LXX:, id est sata nova tosta non manducabitis, vel manibus contrita et emundata: sic enim, chidra, alii interpretantur, quia Christi præcepta actionem et correctionem quærunt Matth. 11..

Read all of Leviticus 23

Cross References

Exodus 30:9Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina. + 30.9 Non offeretis. ID., ibid. In sequentibus, etc., usque ad stratum suum per singulas noctes irrigant. ID. Possumus hæc altaria interpretari, etc., uque ad potest accipi.

Leviticus 2:14Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,

Leviticus 14:10die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. + 14.10 Die octavo. Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quæ patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit Gen. 32.. Postquam. Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi præcepit, octava die alia sacrificia substituit. Hæc enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quæ subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari præcepit. Agnos immaculatos, etc. Omnia hæc figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit. HIER. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est. Anniculam. Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in prædictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt. Et tres decimas. Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctæ Trinitatis signari, tres decimas similæ, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est. Similæ. Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur. ISID. Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam. Olei sextarium. Quia fide intelligitur et agitur unumquodque prædictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostræ mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est. Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniæ faciem præferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat.

Numbers 15:5et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos

Ezekiel 4:11Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud.

Ezekiel 46:14Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 23:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 23:12Leviticus 23Leviticus 23:14 →