I Paralipomenon 3:19
De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
Cross References
Ezra 3:2Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. + 3.2 Et surrexit Josue. De tribu sacerdotali, quæ significat Christum verum sacerdotem, qui in sanguine suo nos a peccatis lavit, et assistit nunc vultui Dei pro nobis. Et fratres ejus sacerdotes. De quibus dicitur: Ite, nuntiate fratribus meis Matth. 28.. Hi sunt in Ecclesia altiores, et Christo familiarius inhærentes, Ecclesiam ædificant. Toti etiam dicitur Ecclesiæ: Vos autem genus electum, regale sacerdotium I Petr. 2.. Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivam. Et ædificaverunt. BED., ubi supra. Magna provisione primo altare ædificaverunt, etc., usque ad sed Christum apud Patrem advocatum non habuerunt.
Haggai 1:12Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiæ populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggæi prophetæ, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini.
Haggai 2:4[Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris?
Matthew 1:12Et post transmigrationem Babylonis: Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. + 1.12 Salathiel. Petitio mea Deus, Christo convenit qui dicit: Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos Joan. 17..