Matthew 1:12
Et post transmigrationem Babylonis: Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. + 1.12 Salathiel. Petitio mea Deus, Christo convenit qui dicit: Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos Joan. 17..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And after they were brought to Babylon, Jechonias begat Salathiel; and Salathiel begat Zorobabel;
In Context
Cross References
1 Chronicles 3:17Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel, + 3.17 Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser, etc. Hæc vero nomina unius hominis sunt, ut Hebræi volunt, ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Matthæo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaia redemptus Domini, Asir carceratus, Salathiel frutex Domini; quæ omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt.
Ezra 3:2Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. + 3.2 Et surrexit Josue. De tribu sacerdotali, quæ significat Christum verum sacerdotem, qui in sanguine suo nos a peccatis lavit, et assistit nunc vultui Dei pro nobis. Et fratres ejus sacerdotes. De quibus dicitur: Ite, nuntiate fratribus meis Matth. 28.. Hi sunt in Ecclesia altiores, et Christo familiarius inhærentes, Ecclesiam ædificant. Toti etiam dicitur Ecclesiæ: Vos autem genus electum, regale sacerdotium I Petr. 2.. Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivam. Et ædificaverunt. BED., ubi supra. Magna provisione primo altare ædificaverunt, etc., usque ad sed Christum apud Patrem advocatum non habuerunt.
Nehemiah 12:1Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue: Saraia, Jeremias, Esdras, + 12.1 Hi sunt autem, etc. BEDA, ubi supra. Hic principes sacerdotum una cum fratribus suis, etc., usque ad ideoque illum superstite adhuc Nehemia nasci potuisse. BED., ibid. Descripta est successio principum sacerdotum et levitarum, etc., usque ad amica provisione restaurant, et debito honore exaltant. ID., ibid. Jamdudum ædificata erat civitas, etc., usque ad tunc in re ipsa fruentium divina visione beatorum hominum in corporibus spiritualibus inter angelica agmina.
Jeremiah 22:28Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? + 22.28 Nunquid? ID. Cum hoc de Jechonia dicatur, etc., usque ad qui projiciatur de manu Domini et tradatur Babylonio regi? Vir iste. ID. Jechonias interpretatur Domini præparatio, cui in præsenti loco prima syllaba ie, id est nomen Domini aufertur, et dicitur Chonias, ut subaudiatur perditioni et interitui præparatus.
Haggai 1:12Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiæ populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggæi prophetæ, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini.
Haggai 2:2In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens: